Evangelium Secundum Lucam*

Caput 6: Versus 43

Non est arbor,etc. Arbor bona vel mala, non natura, quae a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis.Neque arbor.Si veram vis habere justitiam et non fictam, quae verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.
(* Traductions européennes)